- PARNASSUS
- I.PARNASSUSmons Phocidis, ubi plurima et laudatissima Laurus, hodie Liacura, Sophian. Apollini et Musis facer, 2. vertices habens, quorum unum Tithorea vocari, alterum Hyampeum, anthor est Herodotus. Cithaeron autem et Helicon, quos Servius male putavit esse Parnassi iuga, montes ad hoc diversi, licet non admodum disiuncti, sunt. Huius autem duo iuga sunt Cyrrha et Nisa. Iuvenal. Sat. 7. v. 62.Quis locus ingenio, nisi cum se carmine solôVexant, et dominis Cyrrhae Nisaeque ferunturPectora nostra duas non admittentia curas.Magnitudinem eius innuit Strabo l. 9. ubi Heliconem (quem Hesiodus vocat ὄρος μέγα τε ξάθεόν τε) κατά τε ὕψος καὶ περίμετρον altitudine et ambitu scribit esse Parnasso ενάμιλλον, hoc est, conferendum: De quo Theophr. hist. pl. l. 3. c. 3. Ε῎ν γε τοῖς μεγάλοις ὄρεσιν οἷον τὰ εν Παρνήσῳ, in magnis montibus, ut in Parnasso. Unde Παρναςςῶν μεγέθη. apud Aristophanem in Ranis, et ἄνθρακες Παρνάςςιοι Pro magnis in Acharnanensibus. Altitudinem satis innuit Ovid. Metam. l. 1. v. 316Mons ibi verticibus petit arduus astra duobusNomine Parnassus, superatque cacumine nubes.Catullus. Epigr. 65. v. 780.——— Parnassi e vertice summo.Et Lucan. l. 5. v. 72.Cardine, Parnassus geminô petit aethera colle.Mons Bromio, Phoeboque sacer.Persius in Prologo, v. 2.Nec in bicipiti somniâsse ParnassoMemini. ———Seneca Oedip. Actu 2. v. 227.Gemina Parnassi nivalis arx trucem sonitum dedit.Statius, Thebaid. l. 1. v. 62.——— Si stagna petii Cyrrhaeae bicorni.Idem:——— Summaque biverticis umbrâPaernassi residens. ———Proinde Nonno in Dionysiacis, δικάρηνος, h. e. biceps dicitur. Quod autem Seneca nivalem arcem dixerit, habuit forte ex Homero, qui sic in Hymn. 2. v. 282. de Parnasso:Ι῞κεο δ᾿ ἐς Κρΐςςην ὑπὸ Πάρνησον νιφόεντα.Unde quoque, ni fallor, Euripides in Phoenissis νιφοβόλον vocat. Lauru abundâsse hunc montem innuit Virg. Georg. l. 2. v. 18.———Etiam Parnassia laurusParva sub ingenti matris se subicit umbra.Quo circa Nonnus εὔδενδρον, h. e. bonas arbores habentem vocat. Parnassi deserta avia dixit Virg. Georg. l. 3. 291. Hausit forsan ex Pindaro, cui Ode 10. Pyth. Παρνάςςιος μυχὸς dicitur. Pausan. in Atticis, Gallos, cum in Graeciam irrupissent, ait, Delphos, ad diripienda Delphici templi donaria se eontulisse; incolas autem iis occurrisse, ac tum crebra de caelo fulmina, et divinitus ac sponte avulsa de Parnasso faxa Gallorum aciem perculisse. Quo allusit Propert. l. 2. eleg. 34. v. 13.Altera deiectos Parnassi vertice Gallos.Et Planius l. 2. eleg. 13. v. 53.Torrida sacrilegum testantur lumina Brennum,Dum petit intonsi Pythia regna Dei.At mons laurigo concussus vertice, durasGallica Parnassi sparsit in arma nives.Prius hic mons Larnassus dictus fuit, a Larnace arca Deucalionis, quae eo delata, auctore Stephanô cum Apollonii Interprete. Post diluvium vero, Parnassus vocabatur, ab heroe Parnasso, uti tradit Hellanicus. Lege Lilium Gyraldum Synt. de Musis. Peucerus ab Ebraeo Har et Nahas deducit; litera p. locô h. adscripta in compositione. Har autem est mons; Nahas vero augurium, ac divinatio, quasi dicatur mon divinationis. Nam Oraculum Delphicum sedem habuit ad radices Parnassi. Nic. Lloydius. Probat hanc Etymologiam etiamd Georg. Hornius Histor. Philosoph. l. 3. c. 2. ubi Graecos Parnassi etymon frustra in lingua sua quaerere, cum docti iam pridem ostenderint, Har-nasse primitus dictum fuisse, docet: additque, quosdam Semitarum vel Iapetionidarum ibi consedisse ac praedixisse, si homitarum in impietate sua pergerent, fore ut rursum aquis absorberentur; vel potius ibi primo, editis Oraculis, religiosae superstitionis fundamenta iecisse. Certum enim, Iapetum vel ipsum vel posteros ipsius in Graeciam delatos esse, cum ab eo Graeci generis humani originem arcessant: quod Horat. l. 1. Carm. Od. 3. v. 27. Audax Iapeti vocat genus. Unde illae fabulae de Iapeto et filio eius Prometheo, cui inventionem Artium et Philosophiae manifeste tribuit Suidas, Προμηθεὺς, inquiens, εὗρε πρῶτος τὴν γραμματικὴν φιλοσοφίαν: ubi monet Voss. l. 1. Gramm. c. 3. legendum esse. Γραμματικὴν καὶ φιλοσοφίαν. Et apud Eusebium Africanus Praepar. l. 4. c. 3. Prometheum finxisse homines fabulantur atque formâsse, quoniam sapientiâ, eloquentiâque suâ a bestiarum vita in civilem eos transformavit. Etiam Plato in Philebo, maximam inventorum, caelitus acceptorum, laudem ei tribuit etc. Itaque cum prima Sapientiae studia ad hunc montem excolerentur, facile factum est, ut primi illi Magistri Musarum (quae in Parnasso sedes habere fingebantur olim) nomen reportaverint: itidem a voce Hebr. Gap desc: Hebrew, quod reconditae disciplinae Magistri essent. Vide eundem Hornium l. 7. c. 3. ubi de Helicone ei, alitsque Philosophandi locis prolixius sermo est: nec non infra voce Pharnas.II.PARNASSUSurbs Epistopalis Cappadociae, in Galatiae confinio ad fontes Melae fluv. 140. mill. pass. ab Ancyra in Eurum. 80. ab Amasia in Meridiem ad radices montium. Quid nunc sit, non constat. Item, urbs Asiae minoris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.